Imatges de pàgina
PDF
EPUB

KC 16901 (1),

Harvard College Library
Norton Collection,

Feb. 8,1909

(3vola)

24-72 36

L. S.

ECCE tibi, Lector benevole, P. Ovidii Nasonis, eruditissimi juxta atque elegantissimi poetæ, Opera; cura, quanta in nobis est, cum editione emendatissima Burmanniana, ea scilicet quæ Amstelodami prodiit anno 1727 quatuor voluminibus expressa, collata et recensita. Verum enimvero Burmanni vestigia non ita stricte pressimus, ut ne semel vel iterum, ubi textus vel distinctionum ratio postulare videretur, deflexerimus. Vir enim iste eruditus non ubique sibi constat; in orthographia præsertim modo archaismum affectans, modo fastidiens. Nos ut unam præ se speciem ferat hæc editio, summo opere conati sumus. Quod si et nos quandoque hallucinati sumus, ignos

vi

cas, quæsumus (absit ut dicamus, incuriæ nostræ, sed) oculis præ nimia exilitate typorum sæpe cæcutientibus.

Nonis Decemb.

MDCCCXV.

P. OVIDII NASONIS

HEROIDES.

EPISTOLA PRIMA.

PENELOPE ULIXI.

HANC tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe.
Nil mihi rescribas ut tamen: ipse veni.
Troja jacet certè, Danaïs invisa puellis.
Vix Priamus tanti, totaque Troja, fuit.
O utinam tunc, cùm Lacedæmona classe petebat,
Obrutus insanis esset adulter aquis!
Non ego deserto jacuissem frigida lecto,
Nec quererer tardos ire relicta dies:

Nec mihi, quærenti spatiosam fallere noctem,
Lassaret viduas pendula tela manus.

Quando ego non timui graviora pericula veris?
Res est solliciti plena timoris amor.

In te fingebam violentos Troas ituros:

10

Nomine in Hectoreo pallida semper eram.
Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum;
Antilochus nostri caussa timoris erat :

Sive Mencetiaden falsis cecidisse sub armis ;
Flebam successu posse carere dolos.

Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam ;
Tlepolemi leto cura novata mea est.

Denique, quisquis erat castris jugulatus Achivis,
Frigidius glacie pectus amantis erat.

Sed bene consuluit casto Deus æquus amori.
Versa est in cinerem sospite Troja viro.
Argolici rediere duces: altaria fumant:
Ponitur ad patrios barbara præda Deos.

VOL. I.

B

20

Grata ferunt Nymphæ pro salvis dona maritis:
Illi victa suis Troïa fata canunt.
Mirantur justique senes, trepidæque puellæ :
Narrantis conjux pendet ab ore viri.

Atque aliquis positâ monstrat fera prælia mensâ ;
Pingit et exiguo Pergama tota mero.
Hâc ibat Simois, hîc est Sigeïa tellus,
Hic steterat Priami regia celsa senis.
Illic acides, illic tendebat Ulixes:

Hic lacer admissos terruit Hector equos.
Omnia namque tuo senior, te quærere misso,
Retulerat nato Nestor: at ille mihi.
Retulit et ferro Rhesumque Dolonaque casos,
Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es, ô nimiùm nimiúmque oblite tuorum,
Thracia nocturno tangere castra dolo;
Totque simul mactare viros, adjutus ab uno.
At bene cautus eras, et memor antè mei.
Usque metu micuere sinus; dum victor amicum
Dictus es Ismariis îsse per agmen equis.
Sed mihi quid prodest vestris disjecta lacertis
Ilios? et, murus quod fuit antè, solum?
Si maneo, qualis Trojâ durante manebam;
Virque mihi, demto fine carendus, abes?
Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant;
Incola captivo quæ bove victor arat.
Jam seges est ubi Troja fuit, resecandaque falce
Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.
Semisepulta virûm curvis feriuntur aratris

Ossa ruinosas occulit herba domos.

:

Victor abes; nec scire mihi, quæ caussa morandi,
Aut in quo lateas ferreus orbe, licet.
Quisquis ad hæc vertit peregrinam litora puppim,
Ille mihi de te multa rogatus abit.
Quamque tibi reddat, si te modò viderit usquam,
Traditur huic digitis charta notata meis.
Nos Pylon, antiqui Neleïa Nestoris arva,
Misimus: incerta est fama remissa Pylo.

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »