L. S. ECCE tibi, Lector benevole, P. Ovidii Nasonis, eruditissimi juxta atque elegantissimi poetæ, Opera; cura, quanta in nobis est, cum editione emendatissima Burmanniana, ea scilicet quæ Amstelodami prodiit anno 1727 quatuor voluminibus expressa, collata et recensita. Verum enimvero Burmanni vestigia non ita stricte pressimus, ut ne semel vel iterum, ubi textus vel distinctionum ratio postulare videretur, deflexerimus. Vir enim iste eruditus non ubique sibi constat; in orthographia præsertim modo archaismum affectans, modo fastidiens. Nos ut unam præ se speciem ferat hæc editio, summo opere conati sumus. Quod si et nos quandoque hallucinati sumus, ignos vi cas, quæsumus (absit ut dicamus, incuriæ nostræ, sed) oculis præ nimia exilitate typorum sæpe cæcutientibus. Nonis Decemb. MDCCCXV. P. OVIDII NASONIS HEROIDES. EPISTOLA PRIMA. PENELOPE ULIXI. HANC tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe. Nec mihi, quærenti spatiosam fallere noctem, Quando ego non timui graviora pericula veris? In te fingebam violentos Troas ituros: 10 Nomine in Hectoreo pallida semper eram. Sive Mencetiaden falsis cecidisse sub armis ; Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam ; Denique, quisquis erat castris jugulatus Achivis, Sed bene consuluit casto Deus æquus amori. VOL. I. B 20 Grata ferunt Nymphæ pro salvis dona maritis: Atque aliquis positâ monstrat fera prælia mensâ ; Hic lacer admissos terruit Hector equos. Ossa ruinosas occulit herba domos. : Victor abes; nec scire mihi, quæ caussa morandi, |