habeamus tali Ingenio præditum ; ut gratuler nobis Rem Literariam fub Aufpiciis Tuis tandiu incolumem et florentem ; ut Vitam Tibi, qua nihil poteft effe nobis falutarius, optem voveamque diuturniorem; ut demum Academiæ, Ecclefiæ, Patriæ Amicum meipfum qualemcunque et Fautorem eodem nomine præftem, quo impenfiffime cupio inter Tui Cultores numerari. Vir Honoratiffime, Tum Dignitatis tuæ, Tum Virtutis, Obfervantiffimus Studiofiffimufque GUL. HAWKINS. ORATIO INAUGURALIS, SIVE, PRÆLECTIO PRIMA. QUOT OD plerique, Academici, in oratione hujufmodi ordienda, aut verecundia, aut metu, aut certe eorum animos qui audiunt conciliandi caufa, folent præfari, id omne confuetudini magis quam rationi obfequentis effe, meum nuperrime judicium fuit: Sive enim tempus hoc idoneum declarandi me et vos et veftram benevolentiam maxime facere; five ipfa Academici muneris apud bonos omnes exiftimatio; five denique ea, quæ mihi jam contigit tum grata, tum justa opportunitas ad illa ftudia referendi me, quibus ab ineunte ætate mediocriter deditus fui, spectaretur; ad hanc provinciam fufcipiendam, etfi non confidenter, putabam tamen me haud invite acceffurum. Id fcilicet opinabar vobis fuaviffima neceffitudine devinctus: : neque enim me tantum folicitabat meditatio negotii futuri, quantum delectabat bene ficii recognitio; et cum omnes fortunas meas laudabant B 2 |