Imatges de pàgina
PDF
EPUB

METAMORPHOSEON

LI BRI X V.

R A PHAELIS REGII VOLATERRANI
luculentissima explanatio, cum nouis IACOBI MICILLI,

uiri eruditissimi, additionibus .

La&tantij Placiti in singulas fabulas argumenta.

ERVDITISSIMORVM VIRORVM COELII RHODIGINI,
Ioan. Baptista Egnatii, Henrici Glareani, Giberti Longolii, & Iacobi

Fanensis, in pleraque omnia loca difficiliora annotationes.

Index omnium rerum memorabilium atque fabularum , quibus, pro faciliori
ftudioforum intelligentia , figuras etiam nouiter apposuimus.

D

V IR T V T E D V CE,

CO MIT E F O R T V N A.

Venetiis, apud Ioan. Gryphium; 1565.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

CLARISS. VIRO IACOBO

VIRO IACOBO SPIEGELLIO

1. V. D. &c. CONSILIARI O REGIO,

IACOB VS MY CI LLV S.

S.

[ocr errors]

Didi ante annos complures, Clariss.Spiegelli , Annotationes quasdam in Genealogias Boccatii , eo quidem tum confilio , ut quæ uir ille in his noftris ftudiis alioquin diligenter ac multum uersatus, fiue temporum suorum iniquitate,fiue etiam scriptorum penuria , prosequi minus potuisset , ea ipse ex Græcorum comentariis supplerem , aut latius faltem explicarem. Cum enim uiderem, non poetarum modo , sed & aliorum quorundam ueterum scripta , sine fabularis iftius hiftoriæ cognitione, intelligi fatis, aut re&e non poffe, operæpretium faAurum me putabam, fi quæ ipfe hactenus longo usu, neq; paruo labore aut ftu

dio collegiffem, ea quasi quendam éparov in communem conferrem ueterumq; auctorum, præcipue autem poetarum ftudiofis impartiren. Qua quidem in re quantum aliis profuilse uidear, nescio, illud utiq; non dubito, noftra hac opera, noftroq; labore quosdam fretos, alacriore ali quanto animo ad poetarum le&ionem accessisse. Ceterum quia ad eandem rem illam, multorum utriufq; linguæ diuersos ac uarios commentarios euoluere, ac perluftrare necefle haberem, accidit inte rea ut non ea tantum, quæ proposito argumento conducerent , sed & alia quædam poetarum cognitioni non incommoda , aut aliena obseruarem. Inter quæ & talia nonnulla fuere , ex quibus Ouidij loca non pauca , præsertim quæ in Metamorphosi. illius obscura & inexplicata ha&enus iacuere , aliquanto clariora fieri,atque illustrari posle uiderentur. Proinde cum amicus nofter summus ac uetustissimus Ioan. Heruagius, ad reliquos bibliothecæ suæ au&ores , quos ille diuerso ab aliorum nioribus more , antiquis ferè , eoq; etiam utilissimos subinde typis fuis interpolare, atque in lucem mittere solet, Ouidij quoque poemata additurus esset, eaq; de re a me contenderet , fiquid haberem, quod uel ad cómendationem , uel ad interpretationem au&oris illius aliquo modo pertineret , id fibi ut communicarem, non potui hominis amicissimi precibus ac poftulationi quicquam denegare . Præsertim cum hæc res eidem illi instituto consilioq; noftro, cuius gratia superiorem operam in Boccacio fumpfiffem , inseruire uideretur. Nam ut hoc, quod alii de Ouidio multis paginis agunt,breuiter & quali uno uerbo comple&ar. Eft hic poeta , in eo præcipue uolumine, quod de Transformationibus composuit, omnium poeticarum historiarum ac rerum, ueluti cella quædam penuaria, aut ut plenius dicam , quasi quoddam Co piæ cornu. Quem siquis unum diligentius paulo memoria atque animo comprehendat, is multorum aliorum inftar arq; exemplum habebit. Immo ne cæteros quidem unquam fatis intelliget, nisi qui huius le&ione informatus atque eruditus antea fuerit. Verum enim quia in eundem au&orem multorum aliorum commentationes extarent, præcipuamq; in eo quod supra memoraui opere , operam nauaflet, Raphael quidam Regius cognomento, imprudentiæ ac temeritatis , ut nequid grauius addam, cuiusdam fore arbitratus fum , fi quæ alij, suo & illi quidem labore ac studio , inueniffent , ea nostris quafi quibus dam superfætationibus elisa atque oppreffa uiderentur , Quod igitur apud Homerum Iuppiter alibi feciffe fingitur, ut precantium uoris partem annueret , partem auteni negaret , idem ego mi hoc loco faciendum putaui, uidelicet , ut non totum hunc poetam , neque totum etiam poema illius aliquid explicandum mihi sumerem , sed in parte fubfifterem, & ceu duces in bello aliquando solent, certam ftationem certumý; locum tuerer. Quamobrem reli&is integris iis, quæ a Regio compofita atque edita habentur, quorum ille pleraque ( ut & hanc fidem commentariis illius faciamus ) ex Pausania, & Tartheo, seu quisquis alius Apollonij interpres ille fuit, quædam etiam ex Diodoro transumplit, ego fi qua a me aliunde animaduersa , quæ uel ab illo præterita , aut alias parum satis explicata uiderentur, ea quasi quádam appendicem interpretationibus illius subieci. Non quidem ut hinc iam totum illud opus pro expedito atque explanato haberi uelim. Quis enim hoc præftaret in tanta Græcorum auctorum, unde plerag; a latinis translata , penuria ac paucitate ? sed tamen, ut ea saltem quæ explicari poterant , pro obscu ris & incertis diutius ne iacerent , ad quam quidem rem , neque illud negarim , recentiorum quorundā annotationes interim nie adhibuiffe , quorum tamen nominibus edendis in hoc abstinui, ne uel gratiam illorum ambiisle uiderer , liquid bene arque utiliter di&um probaffem. aut contra reprehensionem atque odium eorundeni quæsille , liquid secus ab illis prolatuni arguiffem. Nam ipfe quidem, ut mihi detrahi,in his quæ re&e facio aut dico, nolim , ita rursus neque dissimulari, liqua perperam , aut minus intelle&ta pro ueris ac genuinis tradidero , magnopere defiderarim. Sed de nostris institutis ac rebus ha&enus. Vt igitur ad te aliquando ueniam, Iacobe Clarissime, quia uero iam oliin optaui occasionem aliquam mihi dari, qua uoluntatem erga te meam declarare poffem , commodum in mentem mihi uenit, hunc noftrum laborem tibi dedicare , tuoq; fub nomine in uulgus emittere, Non quia tantopere gra tificaturum me tibi munere isto tam leui putarem : sed cum turpius nihil fit ingrato , ut hoc uelut indicio, & ceu pignore quodam certo memorem ac gratum me tibi probarem . Ea enim officia in me tua

a ij extant,

.

extant , quibus cum Heidelbergæ effemus, plurimis ac maximis me tibi deuinxifti, ut nisi perpetuo illorum reminiscar, excors atque amens uidear. Atque huius quidem rei cum testem haberem ampliss. Ioan. Locerum , uirum in re medica excellentissimum, deinde autem & de omni litterarum genere plurimum atque optime meritum : antea quidem apud hunc meminiffe illorum satis habebam : propterea q honestius putarem,in uulgus ac publice tacere , quam parú luculente ac splendide de illis dicere. Acuero postquam & hunc uirum tantum, paucis abhinc annis mors abstulit, aut uerius cerris inuidit, ego quæ apud illum , amicus uidelicet apud amicum, de te absens prædicare solebam , ea nunc coram , & quali lub oculis testata tibi relinquere decreui. Neque dubito, quæ tua in cæteris rebus erga omnes penè hoinines humanitas est quin uoluntatem atque animum in hac re meum magis , quam fa&um ipsum fpe&aturus sis. Quanquam etiam quod ad argumentum scripti huius attinet , id uero neutiquam tale est, ut te illius pænitere debeat,quandoquidem neque summis principibus in eodeni uersari, aliquando parum uisum fuit. nam de Tiberio imperatore ita scribit Suetonius, historiæ fabularis notitiam eo usque curauisse illum , ut grammaticos interim huiusmodi quæstionibus experiretur. Quama ter Hecuba, quod nomen Achilli inter uirgines , & quid Sirenes cantare solitæ fuiffent. Quod igitur feuerum ac tetri cum istum, & in cæteris, ut de eodem accepimus, omnia citius quam iocum aut festiuitatem præseferentem, fecisse legimus, in eo nos quoque operam aliquam pofuiffe , nemo opinor repre hendet , nisi qui promiscue ac pariter unay; ueluti pertica (quod prouerbio dicitur) cun&a huius generis damnanda acreiicienda existimabit. Huc accedit , quòd & ipse olim in eodem ftudio eademq; , ut ita dică, palæstra uersatus es. Non quidem ut tu fabulares iftas narrationes atque historias persequereris, fed ut ueris ac gestis rebus lucem adderes, & quæ poetarum fitionibus , ac numeris inuoluta acte&a effent , ea interpretando atque explicando ipse illustrares . Neque ego hoc loco dicam , quantum tibi Richardus ille cuus debeat , quantum Ligurinus , quantum alijitem multi , tanta cura, tanraq; diligentia a te explicati . Neque etiam hoc nunc addam, quantum ipse nominis ac famæ tibi pepereris, quantamg; apud uiros haudquaquam poftremos iam olim in hoc genere laudem consecutus lis. Illud magis mirari loleo , te inter tot negotia , quibus regum ac principum aulæ perpetuo deftinentur atque agitantur, tantum in te laboris atque oneris suscipere potuisse. nam ut alijaliis, fed finguli tamen fingulis negoriis ac rebus alicubi fortassis præesle recte poffunt: ita contra haud quaquam facile, neque cuiusuis hominis est, tam diuersis ac uariis ftudiis , pariter eodemq; modo uacare posse. Atque ad hunc ingenij facultatem , aut ut uerius dicam , felicitatem, non modo natura , aut uis tua , quæ tamen eadein in te summa semper fuit, adiuuisse , sed & domestica exempla , ipsaq; adeo patria tua excitafle te uidetur , Cui enim nô notus auunculus ille tuus Vuinphelingus? aut quis nescit quanto idem ille studio ad litteras prouehendas,rudi adhuc & impolito illorum seculo progressus fuerit? Deinde autem cui non aliquando Maij nomen auditum ? quem tecum ex eadem matre natum , eadem domus, ijsdem studiis, uelur auitis ac familiaribus quibusdam sacris iniciauit. Atq; ut te imperatoria maieftas aliquando , ita illum Regis aula iam pridem consiliis atque arcanis suis præfe&um uelit. Vt interim taceam Arnoldum, Rhenauuni, Sapidum , Schurerum , aliosq; summos atque do&issimos uiros, qui omnes ex eadem patria, cademq; urbe non minus multi, quam olim ex equo Troiano duces præclari ac memorabiles prodierunt. Quare cum ad hæc studia non fa&us modò, sed natus, non usu aut exercitatione tantum prouce &us , sed iam inde a maioribus tuis procreatus, hanc uelut hæreditariam quandam poflessionem accepe ris, nihil equideni alienum , aut ingratum uideri tibi exiftimo , quicquid huius generis a quoquamad te proficiscetur . Quid enim homini do&o , & inter ipsas Musas uelut educato, magis peculiare ac proprium censeri debet , quàin id ipsum quod ex litteris natum adeo , atque acceptum lít? Facis igitur priftinæ atque agnatæ humanitati tuæ consentaneum , si patiaris noftras has commentationes tuo fub nomine in qulgus commendari. Acut cetera pleraque fauore constant, ita nos quoque ad fimiles poft hac labores suscipiendos,alacriores ipfe reddes, si eam de te significationem dederis , ut hunc qualencunque laborem noftrum,quem in præsentia otterendur tibi duximus, non omnino ingratum aut etiam moleftum fuiffe tibi uideamus. Vale. Francoforto, ad X. Calend. Feb. Anno Christi domini noftri. MD XLIII.

« AnteriorContinua »