Imatges de pàgina
PDF
EPUB

XXV.

Juro ego.

tibi Raimundo Berengarii co- Perg. n° 76. 24 ago.1137. miti Barchinonensi quod de ista hora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent per fidem sine engan: et fidelis ero tibi de ipsa civitate de Oscha et de omni regno Aragonensi quod nec ego illud tibi tollam nec inde tollam nec homo nec femina per meum consilium vel assentimentum et ero tibi fidelis adjutor contra omnes homines et feminas per fidem sine engan salva fidelitate regis Ranimiri et filie sue. Sicut superius scriptum est ita tenebo et atendam per Deum et hec sancta IIII evangelia.-Hoc juramentum fecerunt omnes burgenses oscenses Raimundo comiti Barchinonensi ex precepto regis Ranimiri in sede Oscensi super altare sancti Egidii et super IIII evangelia VIIII kalendas septembris anno MCXXXVII ab incarnatione Domini.

[ocr errors]

1

XXVI.

Perg. no 87. 27 ago. 1137.

Hoc est donativum quod facit dominus Ranimirus rex Aragonensis illustri Barchinonensium comiti Raimundo. Donat namque ei confirmat et laudat quod ab ipso die quo ei donavit filiam suam cum suo honore et suos homines et in hominio comendavit apud Barbastrum quicquid actenus rex alicui dediset vel consensisset totum irritum fiat nullamque stabilitatis rectitudinem habeat. Itemque donat ei et firmiter laudat quod ab odierna die in antea nichil nunquam alicui donet vel laudet absque consilio et bona voluntate comitis: quod si facerit similiter irritum fiat et sine stabilitate. Hoc donum fecit rex Ranimirus consilio et voluntate suorum nobilium hominum subscriptorum in castro Daierb VI kalendas septembris anno dominice incarnationis CXXXVII post millessimum. Era MCLXXVI in presencia episcopi oscensis abbatis Montis Aragonis Gomez Maza Raimundi de Larbes Garcia Cere de Oscha Furtun de Bergua Lop Garcec Laitan Enego Lopec Lobalasc P. Lobez de Lusia et aliorum multorum nobilium testium et auditorum curie regis qui hoc fieri voluerunt et factum pariter laudaverunt. Signum regis Ranimiri. Signum Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit ex mandato domini regis prephati.

XXVII.

Perg. no 85.

Omnibus est manifestum quod ego Ranimirus Dei gratia13 nov. 1137. rex Aragonensis dedi filiam meam Raimundo comiti Barchinonensi simul cum omni regni mei honore. Nunc ergo spontanea voluntate ac firmo cordis affectu volo precor et mando cunctos homines meos milites scilicet clericos ac pedites quatenus castra et municiones sive alios omnes honores ita per eundem Raimundum comitem deinceps teneant et habeant sicut per regem debent tenere et habere et ei tamquam regi in omnibus sub continua fidelitate obediant. Et ut in hoc nullum ocasionis vel pessime machinacionis ingenium ab aliquo possit intelligi totum ei dimito dono atque concedo quicquid retinueram in ipsa alía carta donationis regni quam ei antea feceram cum filiam meam ei dedissem. Supradicta quoque omnia ego Ranimirus Aragonensium rex dono et firmiter laudo prephato Raimundo comiti barchinonensi ut hec que illi presentialiter dono et omnia alia que habebat semper habeat ad servicium meum et fidelitatem omni tempore. Quod est actum insuper Saragoza idus novembris in presentia multorum nobilium hominum regni Aragonensis inibi asistencium anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum era millessima CLXXV. Supradicta omnia illi dono et firmiter laudo sicut melius unquam habuit frater meus Andefonsus et

habeat ea omnia ad fidelitatem meam omni tempore. Signum regis Ranimiri. Signum Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit domini regis precepto.

XXVIII.

Perg. no 96. 21 feb. 1139.

Hec est convenientia et concordia quam fecerunt inter se illustris Adefonsus imperator Ispanie et Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps Aragonensis. Concordati sunt in primis super illam terram quam tenet Garcias rex Pampilonensium tali scilicet modo ut Adefonsus imperator predictus habeat ex ea Maregno et totam aliam terram quam Adefonsus rex avus illius illo die quo mortuus est ultra Iberum ex parte Pampilonie tenebat. Consul vero Barchinonensis habeat de cetera terra quam tenet rex Garsias totam illam terram que regno Aragonensi pertinet sicut eam dompnus Sanccius rex et Petrus rex temporibus suis sine hominio quod per illa fecisset possederunt. De alia quoque terra Pampilonie pro qua rex Sanccius et rex Petrus Adefonso regi Legionensi hominium fecerunt habeat imperator Adefonsus terciam partem ex ea et Raimundus comes Barchinonensis duas. Et pro illis duabus partibus quas habebit faciat imperatori Adefonso tale hominium quale rex Sancius et rex Petrus Adefonso regi avuo imperatoris Adefonsi fecerunt. In ipsa vero tercia parte imperatoris sit castrum Stelle et in duabus partibus

comitis sit Erunia civitas. Preterea venerabilis Adefonsus imperator et illustris Raimundus barchinonensium' comes in hoc sunt concordati ut de illis terris Pampilonie quas partituri sunt sicut supradictum est quicquid ambo vel unus sine altero et per suos homines quocumque modo recuperare aut acquirere poterint habeat imperator terciam partem et comes jamdictus duas quousque totum adquirant. Cum autem totum fuerit adquisitum dividant inter se modo prescripto et firmiter habeant. Facta convenientia et concordia apud Charrionem VIIII kalendas martii anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millesimum era millesima CLXXVIII presente dompno Berengario Salamantino episcopo et Bernardo Segontino episcopo necnon et Petro Burgensi electo atque in presentia comitis Roderici Gomez et comitis Ferrandi et comitis Osorii Martinız et Gotterre Ferrandez ac Poncii de Cabrera et Diac Monioci majorisdomus imperatoris et Roderici Ferrandez et Lop Lobez et Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone atque Guillelmi Raimundi Dapiferi et Gaucerandi de Pinos ac Bernardi Guillelmi et Petri Taresa atque Frontini et Johannis Diaz et Lup Sancii de Belxid atque Artalli de Alago et aliorum nobilium in curia domini imperatoris existencium. Tandem conveniunt inter se imperator et comes quod de supradictis honoribus unusquisque eorum valeat alteri per fidem sine enganno et nullus eorum treguam aut placitum cum prescripto Garcia faciat sine alterius consilio. Signum imperatoris. Signum Raimundi comes.

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »