Imatges de pàgina
PDF
[ocr errors]

Perg. n° 80. Anno dominice incarnationis millessimo centesimo tri-5 mar. 1137.

gesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Haimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de fractione tregue et pacis et fidelitatis nnde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundo coiniti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensis ecclesia habet vel habere debet in Castilionc vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. ítem convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Chürmezo: et prephatus barchinonensis comes convenit depopulari et funditus errudicare castrum Ilochabertini sub prephata voluntaria dieposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncius comes contra prephatum comitem tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo coneilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. Inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetum in Petra Liita et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fcvum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eornm Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et fniter ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi pertinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. G eral I us de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suns decimas de Gauses et sit firma pax inter illos : Bernardo autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius ¡comes omnem snnm honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta eunt ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nocuerunt dicto vel facto et hoc totum faciam et atendam per fulem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici.— Sig^num Ponci i comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig^num Bernard i Guillclmi de Monteschiu. Sigj>J<(num Raimundi Ademani. Sig^num Raimundi Dalmacii. Sig^num Guillelmi de Garriga. Sig^(num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig^(num Artalli de Mediniano. Sig)J(num Arnalli de Lercio. Sig^num Guillelmi Gaufredi. Sig^num Reamballi. Sig^num Geralli de Rupiano. Sig^num Berengarii de Lercio. Sig^num Petri de Torredela. Sig^num Guillelmi de Castrovetulo. Sigj^lnum Bernardi de Belloloco. Sig^num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.

Hoс est convenientiaque est facta inter Raimundum В rengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque pre— dictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed enm ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum. Propter hanc comendationem et donum et propter illam honorem qaem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisicrint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat. ftem convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea lidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet rel in antea adquisierit in omnibus locis contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fideus adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas. Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I. Sig)J(num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig)^num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig)^num Raimundi Ademarii. Sig^num Raimundi Dalmacii. Sig)^num Guillelmi de Garriga. Sig^|num Guillelmi Raimundi de Pau. Siii)íj^num Artalli de Midiniano. Sig^num Guillelmi Jol'redi. Sig^num Reamballi. Sig^num Geralli de Rupiano. Sig)J(num Berenguer de Lerc. Sig^num Petri de Torredela. Sig^num Guillelmi de Castelvi. Sig^num Bernardi de Belloloco. Sig^num Raimundi de Peralata. Sig)J<num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea III.

XXIV.

Perg. n°86.

In Dei nomine: Ego Ramimirus Dei gratia rex Arago-ltae°-1137nensis dono tibi Raimunde Rarchinonensium comes et marchio filiam meam in uxorem cum totius regni Aragonensis integritate sicut pater meus Sancius rex vel fratres mei Petrus et Hildefonsus melius unquam habuerunt vel tenuerunt ipsi vel utriusque sexus homines per eos salvis usaticis et consuetudinibus quas pater meus Sancius vel frater meus Petrus habuerunt in regno suo. Et comendo tibi omnes prephati regni homines sub hominio et juramento ut sint tibi fideles de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent sine omni fraude et decepcione et ut sint tibi fideles de omni regno pretitulato et universis omnibus ad illud regnum pertinentibus salva fidelitate mei et filie mee. Heс autem omnia superius scripta ego prephatus rex Ranimirus taliter facio tibi Raimunde Rarchinonensium comes et marchio ut si filia mea mortua fuerit prephata te superstite donacionem prephati regni libere et inmutabiliter habeas absque alicujus impedimento post mortem meum. Interim vero si quid augmentacionis vel

[graphic]
« AnteriorContinua »