Imatges de pàgina
PDF
EPUB

quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncius comes contra prephatum comitem tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. Inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi pertinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardo autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes

omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nocuerunt dicto vel facto et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici.Signum Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Signum Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Signum Raimundi Ademarii. Signum Raimundi Dalmacii. Signum Guillelmi de Garriga. Signum Guillelmi Raimundi de Pau. Signum Artalli de Mediniano. Signum Arnalli de Lercio. Signum Guillelmi Gaufredi. Signum Reamballi. Signum Geralli de Rupiano. Signum Berengarii de Lercio. Signum Petri de Torredela. Signum Guillelmi de Castrovetulo. Signum Bernardi de Belloloco. Signum Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.

Perg. n° 80.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Be-5 mar. 1137 rengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi

habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum. Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat. Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas. Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I. Signum Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Signum Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Signum Raimundi Ademarii. Signum Raimundi Dalmacii. Signum Guillelmi de Garriga. Signum Guillelmi Raimundi de Pau. Signum Artalli de Midiniano. Signum Guillelmi Jofredi. Signum Reamballi. Signum Geralli de Rupiano. Signum Berenguer de Lerc. Signum Petri de Torredela. Signum Guillelmi de Castelvi. Signum Ber

nardi de Belloloco. Signum Raimundi de Peralata. Signum Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpo→ sitis literis in linea III.

XXIV.

Perg. n° 86.

In Dei nomine: Ego Ramimirus Dei gratia rex Arago-11 ago. 1137. nensis dono tibi Raimunde Barchinonensium comes et marchio filiam meam in uxorem cum totius regni Aragonensis integritate sicut pater meus Sancius rex vel fratres mei Petrus et Hildefonsus melius unquam habuerunt vel tenuerunt ipsi vel utriusque sexus homines per eos salvis usaticis et consuetudinibus quas pater meus Sancius vel frater meus Petrus habuerunt in regno suo. Et comendo tibi omnes prephati regni homines sub hominio et juramento ut sint tibi fideles de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent sine omni fraude et decepcione et ut sint tibi fideles de omni regno pretitulato et universis omnibus ad illud regnum pertinentibus salva fidelitate mei et filie mee. Hec autem omnia superius scripta ego prephatus rex Ranimirus taliter facio tibi Raimunde Barchinonensium comes et marchio ut si filia mea mortua fuerit prephata te superstite donacionem prephati regni libere et inmutabiliter habeas absque alicujus impedimento post mortem meam. Interim vero si quid augmentacionis vel

tradicionis de honoribus vel municionibus prephati regni me vivente facere tibi voluero sub prephata hominum fidelitate firmum et inmobile permaneat. Et ego prephatus rex Ranimirus sim rex dominus et pater in prephato regno et in totis comitatibus tuis dum mihi placuerit. Quod est actum III idus augusti anno incarnationis Dominice CXXXVII post millesimum era millesima centesima LXXVI prephato regé Ranimiro regnante.-Signum Ranimiri regis.-Ut omnia superius scripta fideliter et incomutabiliter observentur prenominatus rex Ranimirus comendavit comiti Barchinonensi suos barones subscriptos suo hominio et juramento. In primis comitem Palearensem. R. Petri de Eril. Petrum filium ejus. P. Raimundi de Stada. Gomballum de Benavent. Blasc Furtuno Dazlor. Guillelmum de Capela filium Berengarii Gomballi. Bernardum Petri de Laguarces. Petrum Lobic Sancti Stephani. Gali Garces Sancti Vincentii. Petrum Mironis de Entenza. Gomballum de Entenza. Lop Garces Laita. Frontinum Gomez Ferriz. Pelegri de Castelazol. Arpa. Sansanc Darsu. Maza. Furtudat de Barbastro. Furtun Garcez fratrem de Maza. Garciacez Doscha. Garcia de Radelar. Lopo Blasc de Pomar Porchet. Petrum fratrem ejus. Ramon de Larbes. Michael Dalbera. Sanc Daudilone. Gali Sanc de Grads. Lop Sanc de Lacha. Gaiet. Pedro Lobic de Lusia. Gali Xemenons Dalcala.-Poncius scriptor hoc scripsit domini regis precepto die annoque prephato qui solito more hic suum posuit signum.

« AnteriorContinua »